monumenta.ch > Hieronymus > 10
Hieronymus, in Daniele, IX <<<     >>> XI

Caput X SHOW APPARATUS

1 Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli, cognomento Balthasar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem. Intelligentia enim est opus in visione. Et quomodo in fine primae legimus visionis: Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis? Fuisse ergo eum apud Chaldaeos in pristina dignitate purpura byssoque vestitum, usque ad annum primum Cyri regis intelligimus, quando subvertit Chaldaeos, et postea coepit esse cum Dario filio Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum. Aut certe iam Dario mortuo, cuius anno primo septuaginta hebdomadarum sacramenta conoverat; nunc tertio anno regis Cyri haec vidisse narratur. Et verum verbum, et fortitudo magna. Sive Dei qui ista facturus est, sive prophetae qui haec intellecturus est.
2 In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus: panem desiderabilem non comedi, et caro, et vinum non introierunt in os meum: sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies. Hoc docemur exemplo, tempore ieiunii a cibis delicatioribus abstinere (quod ego puto nunc dici panem desiderabilem), nec carnem comedere, nec vinum bibere: insuper et unguenta non quaerere.
3 Qui mos apud Persas et Indos hodie quoque servatur, ut pro balneis utantur unguentis. Tres autem iungit hebdomadas affligens animam suam: ne transitoria et fortuita videatur deprecatio. Secundum Anagogen vero hoc dicendum est quod qui in luctu est, et sponsi luget absentiam, non comedit panem desiderabilem, qui de coelo descendit; neque solidum capit cibum, qui intelligitur in carne, nec bibit vinum, quod laetificat cor hominis, nec exhilarat faciem in oleo, iuxta illud quod in psalmis legimus: Ut exhilaret faciem in oleo. Hoc autem ieiunio sponsa impetrabiles facit lacrymas, quando sponsus fuerit ablatus ab ea.
4 Recte quoque Daniel audet Dominum deprecari, quia iam ex parte primo anno regis Cyri, Iudaeorum fuerat laxata captivitas.
5 Die autem vicesima et quarta mensis primi, eram iuxta fluvium magnum qui est Tigris. Et Ezechiel iuxta fluvium Chobar vidit visionem magnam. Et Domino Salvatori, et Baptistae Ioanni super fluenta Iordanis aperiuntur coeli. Unde eorum deliramenta conticescant, qui umbras et imagines in veritate quaerentes, ipsam conantur evertere veritatem, ut flumina, et arbores, et paradisum putent allegoriae legibus se debere subruere.
6 Et levavi oculos meos, et vidi. Elevatione opus est oculorum, ut visionem mysticam cernere valeamus.
7 Et ecce vir unus vestitus lineis. Pro lineis, quod interpretatus est Aquila, Theodotio BADDIM posuit, Septuaginta, byssina, Symmachus ἐξαίρετα, id est praecipua. Pro eo autem, quod nos iuxta Hebraicum vertimus: ecce vir, Symmachus posuit, quasi vir: non enim vir erat, sed viri habebat similitudinem.
8 Et renes eius accincti auro obryso. Pro quo in Hebraeo legitur OPHAZ, quod Aquila ita interpretatus est: Et lumbi eius accincti erant colore ὠφάζ.
9 Et corpus eius quasi chrysolithus. Pro chrysolitho, qui unus est de duodecim lapidibus qui ponuntur in Logio Pontificis, in Hebraeo habet THARSIS, quod Theodotio et Symmachus eodem verbo interpretati sunt: Septuaginta vero mare appellaverunt, iuxta illud quod in psalmo legimus: In spiritu violento confringes naves Tharsis, id est, maris. Et Ionas fugere cupiebat non in Tharsum urbem Ciliciae, ut plerique aestimant, litteram ponentes pro littera, vel Indiae regionem, ut putat Iosephus: sed absolute in pelagus.
10 Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt: sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. Et Paulus apostolus simile quid in Actibus apostolorum passus est, ut, caeteris non cernentibus, visionem solus aspiceret.
11 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, etc. In hominis figura videtur angelus, et humanam ad prophetam iacentem mittit manum: ut sui generis corpus aspiciens nequaquam paveat.
12 ---Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, etc. Congruenter vir desideriorum vocatur, qui instantia precum et afflictione corporis, ieiuniorumque duritia cupit scire ventura, et Dei secreta cognoscere. Pro viro desideriorum Symmachus interpretatus est, virum desiderabilem. Omnis enim sanctus habens in se animae pulchritudinem, amatur a Domino.
13 Et dixit ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum, ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua, et ego egressus sum ad verba tua. Vicesima quarta die mensis primi, id est, Nisan, expletis tribus hebdomadibus, hoc est, viginti diebus et uno cernit hanc visionem: et audit ab angelo, quod ex die primo quo orare coeperit, et affligere se in conspectu Dei, exaudita sunt verba eius. Quaeritur, si statim exauditus est, cur non statim ad eum missus sit angelus.
14 Data est ei per moram occasio amplius Deum deprecandi: ut ex eo quod plus desiderat, per laborem plus audire mereatur. Quod autem ait: Et ego ingressus sum ad verba tua, hunc habet sensum: Postquam tu coepisti bonis operibus, et lacrymis atque ieiunio Dei invocare misericordiam, et ego accepi occasionem, ut ingrederer in conspectu Dei, et orarem pro te.
15 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. Videtur mihi hic esse angelus cui Persis credita est, iuxta illud quod in Deuteronomio legimus: Quando dividebat Altissimus gentes et disseminabat filios Adam: statuit terminos gentium iuxta numerum angelorum Dei. Isti sunt principes de quibus et Paulus apostolus loquitur: Sapientiam loquimur inter perfectos, quam nullus principum saeculi huius cognovit.
16 Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Restitit autem princeps, id est, angelus Persarum, faciens pro credita sibi provincia, ne captivorum omnis populus dimitteretur. Et forsitan cum prima die ex quo posuit cor suum propheta ad intelligendum, exauditus sit a Deo, idcirco non statim missus est angelus qui ei Dei indulgentiam nuntiaret: quia viginti et uno diebus restitit ei princeps Persarum, enumerans peccata populi Iudaeorum, quod iuste tenerentur captivi, et dimitti non deberent.
17 Et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium mihi. Resistente Persarum angelo precibus tuis, et meae legationi, qui orationes tuas Deo offerebam, venit in adiutorium mihi angelus Michael qui praeest populo Israel. Principes autem primos, archangelos intelligimus.
18 Et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. Regem Persarum angelum, id est, principem vocat, et ostendit quod iuxta Michaelem sit paululum moratus, qui contra principem Persarum loquebatur.
19 Veni autem ut docerem te quae ventura sint populo tuo in novissimis diebus. Quod Daniel deprecatus est, hoc a Deo meretur audire, quid futurum sit populo Israel non in vicino tempore, sed in novissimis diebus, id est, in consummatione saeculi.
20 Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, etc. Sic Theodotio interpretatus est, iuxta illud quod in centesimo secundo psalmo legimus: Benedic, anima mea, Domino, et omnia interiora mea, nomen sanctum eius. Prius enim quam visionem Dei videre mereamur, interiora nostra foras aspiciunt; cum autem viderimus visionem Dei, convertentur in nos interiora nostra, toti in illis sumus de quibus et in alio psalmo scribitur: Omnis gloria eius filiae regum ab intus, in fimbriis aureis.
21 Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, Domine mi, quia confortasti me. Et ait. Nisi enim confortasset eum tactus quasi filii hominis, et pavor recessisset ex corde, sacramenta Dei audire non poterat, et idcirco nunc ait: Quia confortasti me, loquere, Domine. Tu enim fecisti ut possim, et audire, et sentire quae loqueris.
22 Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum. Quod dicit hoc est: Veni quidem ut docerem te exauditas preces tuas: sed reversurus sum rursum ut pugnem contra principem Persarum in conspectu Dei, qui non vult populum tuum de captivitate laxari.
23 Cum enim egrederer, apparuit princeps Graecorum ingrediens. Ego, inquit, egrediebar de conspectu Dei, ut tibi nuntiarem quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus: licet adhuc non sim securus, stante Persarum principe, et contradicente tuis precibus ac meae legationi. Et ecce princeps Graecorum, id est, Macedonum, veniebat, et ingressus est in conspectu Dei, ut accusaret Persarum principem atque Medorum: ut in locum eorum, regnum Macedonum succederet.
24 Et revera mira sacramenta Dei; laxato enim de captivitate populo Iudaeorum, Persarum regnum atque Medorum, interfecto Dario, subvertit Alexander, rex Macedonum, et princeps Graecorum vicit principem Persarum.
25 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis. Hic ordo lectionis est: Adhuc res in dubio est. Te enim precante Dominum, et me offerente orationes tuas, stat e regione princeps Persarum, et non vult populum tuum de captivitate laxari. Ego autem, quia venit princeps Graecorum, et interim pugnat contra principem Persarum, habens illic Michaelem in adiutorium, donec illi inter se dimicant, referam tibi quae Deus mihi futura praedixerit, et tibi narranda praeceperit.
26 Nullique oriatur scrupulus quare pro principe Macedonum, principem Graecorum dixerit, hoc est, Ἑλλήνων. Alexander enim rex Macedonum, primum subversa Graecia, et subiecta potestati suae, in Persas arma corripuit.
27 Et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester. Ego sum, inquit, angelus ille qui offero Deo orationes tuas, et nullus est alius qui adiutor meus sit rogandi pro vobis Deum, nisi Michael archangelus, cui creditus est populus Iudaeorum. Et interim hoc tempore ego et princeps Graecorum communi labore adversum Persarum principem dimicamus.
28 Revolvendae sunt veteres historiae, et considerandum ne forte illud tempus significet quando Persae a Graecis victi sunt. Iuxta editionem Vulgatam usque ad finem libri una putatur visio, quae anno tertio Cyri Regis Persarum apparuit Danieli. Porro iuxta Hebraicam veritatem, separata sunt quae sequuntur, et scripta ordine praepostero. De cuius causis supra diximus: Non enim sub Cyri anno tertio, sed sub Darii primo qui subvertit Balthasar, narrantur ista quae scripta sunt.



Hieronymus, in Daniele, IX <<<     >>> XI
monumenta.ch > Hieronymus > 10